monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.45 r > sectio 12 > csg48.341 > sectio 4 > sectio 30 > sectio 6 > ad Romanos, 11 > Ioannis I, 1 > XXIII. COLOSSEO V̅·I̅· COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511) > bnf10439.113 r > sectio 7 > Petri I, 3 > XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 535) > sectio 27 > VIIII. POSSESSORIBUS PELTRINIS THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , VIII. ANASTASIO CONSULARI THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> X. VERANI SAIONI THEODERICUS REX. (a 5231526)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, VIIII. POSSESSORIBUS PELTRINIS THEODERICUS REX. (a 523/526)

1 Necessitas publica multorum debet devotione compleri, quia non decet paucos suscipere quod constat plurimis expedire, ne regia iussa tepefacta lentescant, dum res utilis delegatur infirmis.2 in Tridentina igitur regione civitatem construi nostra praecepit auctoritas.3 Sed quia territorii parvitas magnitudinem operis non potest sustinere, hoc sollicitudo nostra prospexit, ut acceptis mercedibus competentibus pedaturam murorum omnes in commune subeatis qui vicinitate iungimini, quatenus accommodato solacio securius impleatur, quod paucis inexplicabile fortasse cognoscitur: hac scilicet condicione definita, ut nullus ab his oneribus excusetur, unde nec divina domus excipitur.
Cassiodorus HOME